COMA

COMA
COMA
olim libertatis insigne, apud Gallos praesertim: unde Regalis capillitii ius priscis Francis, adeo celebre, apud Hottomannum, Francogalliae, c. 9. Aimoinum, de Gestis Francorum, l. 3. c. 61. etc. Certe omnes Galliae Reges usque ad Pippinum Caroli M. patrem, longis capillis semel tantum in anno conspiciebantur, P. Faber Saniorianus, Semest. l. 2. c. 20. Originem ritus hanc aftert. Ado Viennensis, Chron. aet. 6. Post Pharamundum, Franci Chlodionem filium eius sibi Regem statuunt: abhinc Franci in finibus Thoringorum habitantes crinitos Reges habere coeperunt. Quae Coma tanta fuit in reverentia, ut illam tetigisse sanctissimi iuramenti vice fuerit. Vide Idacium, l. 3. ubi de Clodovaeo et Alarico loquitur. Hinc in praef. legis Salicae, Chlodovaeus Comatus dicitur. Claudianus, de 4. Honorii Consulatu, Sicambros cum Francis confundens, ait, v. 446.
Ante Ducem nostrum flavam sparsêre Sicambri
Caesariem, pavidoque orantes murmure Franci
Procubuêre solo. ----- -----
Et de laudibus Stiliconis, l. 1. v. 202.
----- ----- Ingentia quondam
Nomina, crinigero flaventes vertice Reges, etc.
Nec Gothi minus comati fuêre, ut adnotavit Savaro ex Procopio, l. 4. Cassiodoro, l. 4. Ep. 49. ad Sidonium etc. Prudentius de Roma a Gothis capta, l. 2. contra Symmach. v. 692.
----- Non armis, veste comisque
Ignotus capta passim vagus errat in urbe.
Claudianus iterum, de bello Getico, v. 481.
Crinigeri sedêre patres, pellita Getarum
Curia.
Vide etiam infra voce Norvegia, ubi de regia Hartagerorum, i. e. Comatorum, familia. Apud priscos quoque Romanos viri incomi comatique incedebant, unde statuae illis capillis demissis collocabantur. Horat. l. 1. Od. 12. v. 41.
Hunc, et incomptis Curium capillis
Utilem bellô tulit. -----
Iuvenalis, Sat. 5. v. 30.
Ipse capillatô diffusum Consule potat,
i. e. vinum valde vetus. Sed postea mos ille exolevit, ita ut non nisi in squalore et luctu barbam comamque promitterent: Hinc Sueton. de Aug. c. 23. Per quatuor, inquit, continuos menses barbâ capillôque summissô: et ante eum Liv. l. 27. c. 56. de Marco Livio, et l. 6. c. 16. de Manlio, quem vide. Eôdem pactô Graeci promissas alebant comas, καρηκομόωντες propterea perpetuo Homero dicti, neque capillum hunc nisi maximô urgente periculô exuebant. Unde celebris apud Aristotelem lex. l. 1. Rhetor. Crinitus servile officium subire non potest. Idem Philosophorum ornamentum fuit; unde Lucianus, Cynicô: Quid tu tandem barbam quidem habes et comam, tunicam non habes etc. Hanc calamistrô crispare molliores solebant, merito Poetis irrisi: Quô enim spectant flexae pectine comae? Petron. Satyr. Unde Martialis, l. 2. Epigr. 36. v. 1.
Pectere te nolim, sed nec turbare capillos,
Splendida sit nolo, sordida nolo cutis.
Muliebrisenim hic luxus; quibus hâc fini inservicbant ancillae, Ornatrices dictae, quae ministerium iis in capillis disponendis, digerendis, crispandis ac torquendis adhibebant. Cuius obsequii meminit Ovid. l. 2. Amor. El. 7. v. 17.
Ecce tuum sollers caput exornare Cypassis.
Et El. 8. v. 1.
Ponendis in mille modos perfecta capillis,
Comere sed solas digna Cypassi tuas.
Idem praeter hanc Cypassidem, Napen eôdem ministeriô insignem,
laudat, l. 1. Amor. El. 11. et de capillis amicae suae agit iterum eiusd. l. El. 14. Exstat quoque in lapide quodam Romae inscriptio: CINERIBUS. CAMILLAE. ALPIONILLAE. QUIRITAE. ORNATRICI. FESTUS. M. SEPTIMI. GALLIS. DISPENSAT. etc. Porro Comam olim, iter aliquod periculosum aggressuri, vovebant alicui Deo. Val. Flaccus, l. 1. v. 379.
Tectus et Eurytion servatô colla capillô,
Quem pater Aonias reducem tondebit ad aras.
Eâdem mente Papinius Achillem, ad Troiam euntem, Sperchio comam, ex Homero, servâsse scribit, l. 3. Sylv. 4. in Comam Earini, v. 84.
Huic et purpurei cedat coma saucia Nisi,
Et quam Sperchio tumidus servabat Achilles.
Unde eidem Crenaeus intactus comis, l. 5. Theb. v. 221. Sed et inluctu abscissae sunt. Idem, l. 12. Theb. v. 489.
----- ----- non thurea flamma, nec altus
Accipitur sanguis, lacrimis altaria sudant,
Maestarumque super libamina secta comarum
Pendent, et vestes mutatâ sorte reliciae.
Quem lugentium morem suô iam aevô notat Homerus, Il. ψ. Aue saltem turbatae, vide Barthium ad Satium, Animadversion. l. 3. p. 157. Aliis quoque occasionibus vel coma vel crinis, pars nempe comae, abscissa est, uti diximus supra, ubi de Capillis, item Caesarie; dicemusque infra, ubi de Coma Earini, Crinibus. De triplici vero Comae ornandae apud Veteres more, vide hic passim, inprimis in vocibus Apochyma, Discrimen, Spatalium etc. et plene de eorundem circa haec luxu, non mulierum solum, sed et Viroru, Car. Paschalium, Coronar. l. 1. c. 5. Ab homine ad arbores translata vox apud Poetas passim. Unde Horat. l. 4. Carm. Od. 7. v. 1.
----- ----- redeunt iam gramina campis
Arboribusque comae.
Sicut et Capilli. Sed aliud coma in illis, aliud Capillus, κόμη καὶ ςθρὶξ. Comosum est πολύφυλλον et πολύκομον; capillacem, τὸ τριχῶδες, quod instar est capilli tenue ac gracile. In vitibus Coma Poetae appellant frondes, quae am putantur. Virg. l. 2. Georgic. v. 368.
----- ----- tunc stringe comas, tunc brachia tonde.
Et de alia, l. 12. Aen. v. 209.
----- ----- posuitque comas, et brachia ferre.
Hinc κομᾷν Graeci χλοηφορεῖν interpretantur. Salmas. ad Solin. p. 581. ubi pluribus de Coma et capillis balsami fruticis. Vide quoque supra Capillacea coma.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?
Synonyms:

Look at other dictionaries:

  • coma — coma …   Dictionnaire des rimes

  • COMA — Le coma est un état caractérisé par la perte de la conscience et par la perte plus ou moins complète des fonctions de relation: sensibilité et motricité. Cependant, certaines fonctions végétatives (qui entretiennent la nutrition) sont… …   Encyclopédie Universelle

  • Coma — puede tener los siguientes significados: en medicina, coma (del griego κῶμα o κωμα sopor) es un estado severo de pérdida de consciencia. la coma [,] (del griego κόμμα corte) es un signo de puntuación. en matemáticas, al separador decimal entre… …   Wikipedia Español

  • coma — m. neurol. Estado de sopor profundo debido a una alteración del sistema reticular activador ascendente. El paciente ha perdido la sensibilidad, la movilidad y se muestra inconsciente pero conserva las funciones vegetativas (respiración,… …   Diccionario médico

  • coma — |ô| s. f. 1. Cabeleira. 2. Cabelo comprido. 3. Crina do cavalo. 4. Juba do leão. 5. Penas compridas que adornam a cabeça de certas aves. = PENACHO 6. Plumas do capacete. = PENACHO 7. Copa (do arvoredo). 8.  [Astronomia] Cabeleira de cometa. 9. … …   Dicionário da Língua Portuguesa

  • Coma I — es un grupo de galaxias disperso que recibe éste nombre por estar muchos de sus miembros en la constelación de Coma Berenices. Se halla a apenas 5 millones de parsecs de la galaxia elíptica M87, el miembro central del Cúmulo de Virgo, y parece… …   Wikipedia Español

  • Coma — Пётр Рогуцкий лидер группы COMA во время концерта в Мегаклу …   Википедия

  • coma — CÓMA, come, s.f. (fiz.) 1. Aberaţie a sistemelor optice care constă în apariţia unei imagini în formă de cometă. 2. Aberaţie a lentilelor electronice, caracterizată prin apariţia unei estompări spre periferia imaginii. – Din fr. coma. Trimis de… …   Dicționar Român

  • coma — sustantivo masculino 1. (no contable) Pérdida de conciencia prolongada en que permanecen algunos enfermos graves: El accidentado estuvo un mes en estado de coma. sustantivo femenino 1. Signo ortográfico de puntuación que indica una separación o… …   Diccionario Salamanca de la Lengua Española

  • Coma — Verbrauchermärkte GmbH Co KG Rechtsform GmbH Co KG Gründung 1977 Sitz Meppen Mitarbeiter ca. 1.400 Website …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”